Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses ad Doctoris lauream in Philosophia promerendam

Ex Logica


1. Logica veritas in simplici hominis apprehensione formaliter inest, sed imperfecte tantum; perfecte autem inest in iudicio.

2. Universalis scepticismus, ut merum factum internum, physice; ut doctrina consideratus, metaphysice repugnat.

3. Certitudo formalis definitur: “assensus firmus mentis in veritatem cognitam, praestitus propter motivum infallibile, quod ut tale cognoscitur.”

4. Quae quidem, non mera formidinis excluxione, sed positiva assensus firmitate, motivo cui assensus innititur proportionalis est: estque metaphysica, physica atque moralis, triplex vera certitudo.

5. Quamvis obiectivum idearum valorem negans idealismus per se falsus demonstrari non possit, tamen a sana philosophia omnino expellendus est.

6. Transcendentalis idealismus, quem in “Critica rationis purae” Kant statuit, in suo fundamento, processu et termino, absurdus est; et ad Agnosticismum modernistarum et Immanentismum necessario perducit.

*7. Historicum hominum testimonium, aliquibus conditionibus strictam certitudinem gignere potest.

*8. Universale naturalis veritatis criterium et ultimum certitudinis motivum, nec in instinctu caeco, aut interiore animi affectu, nec in divina aut humana auctoritate, sed in evidentia reponendum est.

*9. A parte rei natura, quae universalis dicitur, in individuis existit; universalitatis vero formam ab intellectu accipit; unde tantummodo fundamentaliter et in potentia, non autem formaliter et actu, universale in rebus est.