Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses ad Doctoris lauream in Philosophia promerendam

Ex Theodicea


36. Deum existere non est propositio per se nota quoad nos, nec immediate evidens.

37. Neque demonstrari a priori aut a simultaneo potest; sed tantum a posteriori debet demonstrari et invicte porro demonstratur.

*38. Nam, cum repugnet omnia, quae exsistunt, esse contingentia, ad Ens per se necessarium, et quidem personale, deveniendum est.

*39. Ordo praeterea in mundo relucens intelligi nequit sine aliqua mente ordinatrice, quam Deum nominamus.

40. Universalis consensus, in divinitate aliqua admittenda, argumentum etiam est, ex quo Dei exsistentia certo constat.

41. Tandem practica principia, quibus mores nostri reguntur, nequeunt consistere, non exsistente Deo.

*42. Deus est actus purus, omnem in se continens plenitudinem essendi, ideoque simpliciter infinitus.

43. Est etiam simplicissimus, quamlibet excludens compositionem sive physicam sive metaphysicam.

44. Ita est unus, ut repugnet pluralitas deorum. Dualismus praeterea ineptus et innecessarius est ad originem malorum explicandam.

45. Est immutabilis, aeternus et immensus.

46. Datur in Deo scientia perfectissima, cuius obiectum primarium est ipse Deus, secundarium reliqua omnia.

47. Unde dubitari nequit quin Deus certo cognoscat omnia futura libera, tam absolute quam conditionate talia.

*48. Haec autem non cognoscit in decretis praedeterminantibus, aut condeterminantibus, sed immediate in se ipsis.

49. Datur in Deo vera et propria voluntas, cuius obiectum quasi-formale non est nisi bonum divinum; reliqua vero bona solum ad obiectum materiale eiusdem pertinere possunt.

50. Datur etiam. in Deo voluntas libera; sed eius indifferentia est mere terminativa.

51. Deus res omnes positive ac directe conservat, atque in singulis earum actionibus inmediato concursu adiuvat.

52. Huiusmodi concursus non est praevius et praedeterminans, sed simultaneus et indifferens.

53. Deus de omnibus etiam rebus a se creatis providentiam gerit, quae fatalem necessitatem a mundanis eventibus excludit.