Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses Theologiae Fundamentalis ad annuum specimen | curriculi Facultatis Theologiae

De Ecclesia Christi


16. Christus Dominus triennio praedicationis “regnum coelorum, regnum Dei” annuntiabat, nimirum novam fidei oeconomiam, regnum meessianicum, regnum suum, Ecclesiam suam super Petrum aedificandam, auctoritate apostolica regendam:

17. Etenim discipulos elegit, quos Apostolos nominavit, eos, etiam privatim instruxit atque eis auctoritatem in omnes fideles promisit et tandem contulit:

18. Insuper eis iussit ut omnes gentes docerent et baptizarent, eosque auxit dono infallibilitatis circa corpus doctrinale, quod Evangelium dixit:

19. “Ut autem, capite constituto, schismatis tolleretur occasio”, Simonem apostolum prae caeteris elegit, novum ei nomem imposuit, primatum iurisdictionis ac supremum magisterium promisit et contulit.

20. Est ergo Ecclesia, auctore Christo, societas religiosa, visibilibus vinculis (baptismo. magisterio, regimine) constituta; ratio autem tantae institutionis ea est ut opus Christi perenne evadat, atque omnes homines media salutis praesto habeant et vitam aeternam consequantur.

21. Vera Christi Ecclesia, quae unica est, una debet esse ex ipsius Christi Domini instituto fide, regimine, communione:

22. Sancta activa sanctitate et passiva etiam heroica miraculis confirmata.

23. Catholica morali quadam et simultanea per universas plagas terrae diffusione.

24. Apostolica ratione doctrinae atque pastorum, qui mediante continuata serie successorum S. Petri, ad ipsos usque Apostolos ascendant:

25. Indefectibilis ita ut, quo modo a Christo instituta est, eodem perseverare debeat:

26. Infallibili magisterio aucta, ea lege ut authentici magistri (sive sollemni iudicio, idque in Concilio vel extra Concilium, sive ordinario migisterio) doctrinam fidei omnibus fidelibus definitivo modo proponant:

27. Perfecta societas et ita a Civitate independens ut Status ipse, licet indirecte, Ecclesia subordinetur:

28. Necessaria necessitate praecepti, immo necessitate etiam medii, non tamen in re, sed certe in voto:

29. Demum facile cognoscibilis; cognoscibilis autem fit quatuor illis notis, quae in Symbolo recensentur.

30. Quas vero notas adstruunt Protestantes, hae ad veram Ecclesiam cognoscendam, aptae non sunt.

31. Veras et germanas notas in sola reperies Ecclesia Romano Catholica.

32. Legitimi S. Petri in primatu successores sunt Episcopi Sanctae Romanae Ecclesiae; quare RR. PP. iure divino primatum obtinent ut canonice electi ad succedendum B. Petro.

33. Potestas quae R. P. vi primatus competit et suprema est et plena; item vere episcopalis, ordinaria atque inmediata in singulos pastores et fideles.

34. R. P. potestate legifera gaudet, iudiciaria et coactiva; quam postremam potestatem exercere potest et poenis spiritualibus et temporalibus.

35. Cum ex cathedra loquitur R. P. “ea infallibilitate pollet qua divinus Redemptor Ecclessiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit”. C. Vat.

36. Donum infallibilitatis ad propositiones extenditur cum revelatis connexas; item ad facta dogmatica, ad canonizationem Sanctorum, ad leges disciplinares universales, ad approbationem ordinum religiosorum definitivam.

37. Doctrinalibus S. Officii decretis a R. P. in forma communi approbatis debetur interior assensus, non tamen absolutus et irrevocabilis; nisi quando, accedente confirmatione in forma specifica, iis adiunctis promulgentur, ut veris definitionibus ex cathedra aequivalere censeantur.

38. Inde ab Apostolorum tempore exstiterunt in Ecelesia episcopi, qui ex iure divino sunt eorum successores, et prebysteris etiam quoad iurisditionem superiores.

39. Membra verae Ecclesiae sunt omnes et soli baptizati, quamquam peccatores sint vel reprobi; excipiuntur tamen, cum haeretici et schismatici publici, tum excommunicati saltem vitandi.