Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses ad Doctoris lauream in S. Theologia promerendam

Ex Theologia Fundamentali


*1. Libri quatuor Evangeliorum iisdem auctoribus debentur quibus tribuuntur. Sunt etiam ad veritatem plane historicam conscripti.

2. Christus Jesus missionem et doctrinam suam divinam esse probavit miraculis et vaticiniis eventu comprobatis.

*3. Maxime vero sua a mortuis resurrectione.

4. Celerrima doctrinae Christi propagatio, spectatis adiuntis, divinam eius originem egregie confirmat.

*5. Christus Dominus unicam instituit Ecclesiam, societatem necessariam et indefectibilem, ut in ea et per eam homines omnes apta media aeternae salutis accipiant.

6. Ad corpus Ecclesiae non tantum electi pertinent sed etiam reprobi, neque tantum iusti sed et peccatores, dummodo semel baptizati, eamdem fidem profiteantur eidemque auctoritati pareant.

7. Datur in Ecclesia ex divina institutione ordo hierarchicus ministrorum a statu laicali distinctus.

8. Christus Jesus uni B. Petro directe et immediate promisit et contulit primatum iurisdictionis in universam Ecclesiam.

9. Ex ipsius Christi institutione est ut B. Petrus in primatu super universam Ecclesiam perpetuos habeat successores, qui sunt Pontifices Romani.

10. Coetus episcoporum simul cum Romano Pontifice res fidei et morum divinitus revelatas docens errare nequit.

*11. Pari infallibilitate gaudet Romanus Pontifex cum ex cathedra loquitur; ideoque eius definitiones ex se et ante consensum Ecclesiae irreformabiles sunt.

12. Infallibilitas Ecclesiae docenti concessa, prout in utroque subiecto considerata iacet, ad connexa protenditur cura revelatis, sive sint propositiones absolutae sive facta dogmatica.

13. Infallibili Ecclesiae magisterio tradiderunt Apostoli non tantum Scripturas, sed alias quoque veritates divinitus revelatas in sacris litteris non contentas. Unde criterium generale ad divinas traditiones certo cognoscendas est magisterium Ecclesiae.

14. Sanctis Ecclesiae Patribus, utpote testibus Traditionis et populi christiani doctoribus, magna concedenda est auctoritas in rebus religionis; non tamen omnibus aequalis nec ulli singillatim irrefragabilis, sed certe omnibus unanimi et firma sententia loquentibus.

15. Libri Sacrae Scripturae cum omnibus suis partibus sunt divinitus inspirati; et quidem non ex eo quod revelationem sine errore contineant, aut quia sola humana industria concinnati, deinde Ecclesiae vel Dei auctoritate fuerint approbati; sed ideo quia Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem principalem.

16. Inspiratio Sacrae Scripturae non debet restringi ad res fidei et morum et cum iisdem necessario connexas, sed ad omnes et singulas sententias seu res, a sacris auctoribus litteris consignatas, extendi debet; nullo tamen solido argumento probatur omnia et singula verba materialia Scripturae esse a Deo in individuo determinata.

*17. In sententiis authenticis Sacrae Scripturae, prout ab eadem proferuntur, nullus vel minimus error adesse potest. Falsa sunt ergo commenta a modernistis excogitata sive de mythis et legendis, sive de citationibus implicitis, sive de historicis apparentiis in libris sacris, historicis praesertim, contentis.