Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses ad Doctoris lauream in S. Theologia promerendam

Ex Sacra Scriptura


*86. Mosaica Pentateuchi origo solidis argumentis demonstratur. Tum ad ipsius unitatem iure negandam varia recentiorum criticorum systemata nihil conferunt.

87. In rebus fidei et morum is pro vero sensu Scripturae Sacrae haberi debet quem tenet Sancta Mater Ecclesia.

*88. Veritas primi miraculi in Cana Galilaeae. Joan. 2, 11.

89. Concordia evangelica in prima multiplicatione panum: Mt. 14, 13-21; Mc. 6, 32-44; Luc. 9, 10-17; Joan. 6, 1-15.

90. Vocatio Sti. Petri et aliorum Apostolorum ad apostolatum: Luc. 5, 1-11 (Cf. Joan. I, 35-51; Mt. 4, 18-22; Mc. I, 16-20.)

Ex Canonicis Institutionibus

*91. Ecclesia, cum sit societas omnino independens a potestate civili atque finem supremum habeat, societas quoque perfecta et summa in suo ordine est dicenda.

92. Atque triplici gaudet suprema potestate, legislativa videlicet, iudiciali et coactiva.

93. Status vero civilis potestati iurisdictionis Ecclesiae indirecte subordinatur.

94. Romanus Pontifex iure divino inmunitate personali praeditus est.

Ex Historia Ecclesiastica

95. Romanus S. Petri Episcopatus indubitanter ostenditur.

96. Protestantismi ortus et progressus per causas declarentur.

Pro examine scripto

Tria ab Studiorum Praefecto proponentur themata ex thesibus asterisco signatis a Professoribus praeparata, ut ex illis candidati unum, quod maluerint, sibi eligant ad scripto disserendum.