Filosofía en español 
Filosofía en español

< Seminario Universidad Pontificia de Comillas >

Regulae Selectae

[ hacia 1910 ]


Seminarii atque Universitatis Pontificiae
S. Antonii Patavini ad Comillas

Operis Ratio

Ut sancta atque salubris disciplina magis ad magis foveatur, et ne quis pro sua Regularum infractione, vel ignorantiam vel oblivionem causetur; has Selectas Regulas, quae omnino ad pietatem et disciplinam spectant, visum est ex Regulis nostri Seminarii excerpere atque in brevi codicillo, quod prae manibus omnium sit, collectas edere.

Quas omnes singulis saltem menstruis secessibus attente perlegere, cum eis vitam conferre eisdemque totos suos incessus, sermones, modos ac mores probus quisque alumnus adamussim componere debet.

Vera namque esse solet gravis illa et formidolosa Pii X sententia: «Quam (disciplinam) qui servili timore retineat, aut animi levitate contemptuve frangat, is a spe sacerdotii sancte fungendi abest quam longissime. Haud enim facile creditur, domesticae disciplinae contemptorem a publicis Ecclesiae legibus minime discessurum.» (Mot. Propr. Sacror. Antist.: VII, 1º Sept. anno 1910.)

I. De fine Seminarii

Finis Seminarii

1. Hic est Seminariorum unicus finis: adolescentium praeparatio ut altum munus expleant Ministrorum Christi et dispensatorum mysteriorum Dei (Leo XIII, Enc. ad Episcopos Italiae, 8 Dec. 1902.) – «Vitae sanctitas, qua dempta, inflat scientia, non aedificat, complectitur non solum probos honestosque mores, sed eum quoque virtutum sacerdotalium chorum, unde illa exsistit, quae efficit sacerdotes bonos, similitudo Iesu Christi, summi et aeterni Sacerdotis. Huc sane spectant sacra Seminaria.» Leo XIII, Enc. Quod Multum, 22 Aug. 1886.

Quinam apti

2. Si quis ad Seminarii fines sacrosque ordines parum aptus deprehendatur, sine mora e Seminario dimittendus est. Neque quos severitate poenarum opus est coerceri, digni sunt huius vitae instituto; sed illi tantum qui sua sponte et amore virtutis ad pietatem litterarumque studium incumbent.

Causae dimissionis

3. E Seminario dimittantur dyscoli, incorrigibiles, seditiosi, ii qui ob mores atque indolem ad statum ecclesiasticum idonei non videantur; itemque, qui in studiis adeo parum proficiant ut spes non affulgeat eos sufficientem doctrinam fore assecuturos; praesertim vero statim dimittantur qui forte contra bonos mores aut fidem deliquerint (Canon 1.371). Itaque leges quibus studiorum ratio, temporis partitio, ordo ac domestica disciplina in hoc Seminario constituuntur diligenter observanda sunt; quarum crebra violatio causa habebitur iusta ut dimittantur.

II. Quae ad pietatem spectant

Rex sacrae discendae et exercendae

4. Principio exercitiis spiritualibus, quavis excusatione seposita, operam dabunt. Deinde ad ea perdiscenda sedulo incumbent, quae ad catechismum et pium Sacramentorum usum rerumque caelestium pro cuiusque captu meditationem, ad B. Mariae Virginis Sanctorurnque devotionem et ad cotidiana pietatis exercitia pertinent. Denique divinum Officium et ea quae ad ecclesiastici hominis functiones spectare videbuntur, diligenter et tempestive addiscant. In ecclesiastico cantu, in templi cura et in his omnibus, quae ad Dei cultum pertinent, pro temporis opportunitate aetatisque conditione accurate exerceantur.

Exercitia spiritualia

5. Magna cum reverentia missae sacrificio cotidie intersint. Mane antequam studiis operam dare incipiant, dimidium horae, ii saltem qui in Philosophia et Theologia versantur, piae meditationi impendant; vespere antequam cubitum eant, singulos horae quadrantes meditationi sequentis diei praeparandae et discutiendae conscientiae dabunt. Itidem singulos horae quadrantes lectioni spirituali et rosario B. Mariae Virginis omnes attribuent. Qui divinum Officium recitare debent, attente, devote et opportuno tempore recitent; ceteri autem preces horarias Beatae Virginis ad arbitrium confessarii recitare poterunt. Omnes quotannis per octo continuos dies exercitiis spiritualibus ad mentem S. Ignatii Loyolaei vacabunt.

Libri pii legendi

6. Habeant libros pios sive privatim sive in commune, quos ut minimum diebus sacris aut vacationum tempore ex iudicio Patris Spiritualis legant, ut ex eis monita pietatis salutisque percipiant.

Communio cotidiana. Missa quomodo celebranda

7. Sacramentorum pius et assiduus usus foveatur, et singulari ratione cotidiana communio prout in Decreto «Sacra Tridentina Synodus» Summus Pontifex Pius Papa X quam maxime pro clericorum Seminariis commendatam voluit, quorum alumni altaris inhiant servitio. Sacerdotes vero ita vivere studeant, ut cotidie missae sacrificium merito offerre possint: in quo peragendo, pronuntiationem actionesque omnes ita moderentur, ut non minus aliorum aedificationi inserviant; ideoque semihoram in celebrando attingant.

Festorum dierum res propriae

8. Dominicis et festis diebus ad. divinum Officium sibi praescriptum aut officium parvum B. Mariae Virginis seu partim seu totum simul decantandum vel distincte et devote recitandum conveniant; et praedicationi ac lectioni verbi Dei, prout illis iniungetur, intersint. Iisdem etiam diebus opera dabitur ut rationem orandi ac meditandi addiscant et in Theologia Pastorali et sacris ceremoniis rite instituantur. Quare totus domesticus ordo ita disponetur, ut nulla litterarum exercitatio hos pietatis actus impediat. Oportet etiam eos in templi vasorum et paramentorum sacrorum munditie curanda per vices frequenter exerceri.

Pro Benefactoribus orandum

9. Omnes alumni divinam pietatem exorandam curabunt, primo quidem pro summo Seminarii fundatore ac benefactore eiusque familia; deinde vero pro caeteris quorum ope eorum institutioni subvenitur. Itaque praeter eas preces, quas gratus animus suggerit, singuli, qui sacerdotes nondum sint, singulis hebdomadibus B. Mariae Virginis coronam, singulis autem mensibus sacram communionem semel pro illis offerent. Sacerdotum autem unus, prout Moderator quemque designaverit, Sacrum semel in hebdomada faciet. Memores sint omnium, qui de se bene sunt meriti, praesertim defunctorum.

Se mutuo Deo commendent

10. Sodales suos, praecipue in extremo vitae articulo et ab hora transitus usque ad horam sepulturae, fraternis obsequiis atque orationibus adiuvabunt.

III. Quae ad disciplinan pertinent

Charitas fraterna et vita communis

11. Omnes in Seminario fraterna charitate iisdem legibus vivant et communem vitae rationem sequantur, neque quidquam peculiare in moribus usurpent, quamvis sacerdotes sint. Omnes veste talari induti incedent honesta et Superiorum indicio convenienti. Pileum clericale in actibus publicis gestabunt.

Valetudo, patientia in aegritudine, et mundities procurandae

12. Sanitatem corporis diligenter curent, atque ob eam rem si quid valetudini suae obesse senserint, Superiorem statim admoneant. Qui vero aegrotant, morbi molestias patienter ferant, aedificationem iis, qui eos invisent, praestare curent atque obedientiam illis exhibeant, ad quos valetudinis suae cura pertinebit. Et quoniam mundities non modo ad animi aedificationem, verum etiam ad corporis sanitatem multum iuvat, dent operam diligenter ut seipsos resque suas omnes mundas conservent.

Exacta obedientia, potissimum in surgendo e lectulo

13. Omnia prompte ac libenter praestanda curent quae illis seu tintinnabulo seu quovis signo a Superioribus praescribentur. Mane omnes eodem tempore surgant et omnia sic expediant ut lectulum tempestive componant; nocte vero post examen conscientiae nemo studio vel scriptione distineatur, sed omnes eodem tempore cubitum eant.

Silentium ubi, quando et quomodo servandum

14. Extra tempora relaxationi assignata hac ratione silentium servandum est ut nemo loquatur nisi de rebus necessariis, praesertim in templo, in aulis et in refectorio; in quo refectionem corporis benedictio antecedat et gratiarum actio sequatur, quas cum ea, qua par est, devotione et reverentia omnes peragant et ad ea quae tempore prandii et coenae legentur, diligenter attendant, ut dum corpus edendo reficitur, animus etiam spirituali pabulo foveatur. Tempore silentii, si quid inter se loqui necesse erit, latine loquentur.

Ordo in omnibus servandus, maxime in relinquenda communitate

15. Ordinem modestiamque in omnibus rebus observent; atque ideo locum sibi a Superioribus designatum teneant ubique diligenter, neque domi, cum exeundum est, maneant, neque prodeant in fenestras, ut conspici ab externis aut quod foris agitur inspectare possint: aliorum cubicula mensasve ne adeant, neque suis e cubiculis vel ex aula studii vel quovis e loco, ubi universi ex praescripto esse debeant, sine Praefecti facultate egrediantur.

Cautelae servandae dutu exeunt e domo

16. Nemo item e Seminario egrediatur quin prius Superiorem, quo ire velit, admoneat: comitem autem ab eodem designatum accipiet, quem numquam deseret, neque, eo prae foribus relicto, negotia intus domi alicubi tractabit. Deambulandi autem causa plures simul exeant cum suis Praefectis, quos nulla occasione relinquent, et domum tempore designato ante noctem revertantur.

Aliae regulae servandae extra domum

17. Alumni omnes, etiamsi sacerdotes sint, extra Seminarium cibum non capiant sine expresso Superiorum consensu. Ut extra Seminarium pernoctent, aut post solis occasum coenent, facultas nemini concedatur.

Litterae a Superiore inspiciendae

18. Litteras nec recipiant nec mittant, inscio Superiore, a quo sunt inspiciendae.

Qui officio desunt, poenas subibunt

19. In domesticis officiis, quae ad eorum institutum pertinent, obedientiam Rectori aliisque per eum designatis Officialibus exhibebunt. Quod si officio suo defuerint, sciant se poenas subituros, quas pro arbitrio Superiorum aequum erit constitui ad eorum maiorem profectum et ad disciplinam retinendam. Si quis vero iniunctam poenam detrectaverit, aut, quod Deus avertat, in grave aliquod crimen inciderit, quo pax aut disciplina Seminarii turbetur; eum velut contagiosum quamprimum dimitti oportebit.

Officia erga Superiores et sodales

20. Superiores et Praefectos observent et modeste alloquantur et ab eis admoneri boni consulant. Inter se vero non sint litigiosi aut acerbi, sed pacem animorumque coniunctionem et fraternam caritatem diligenter retineant.

Relaxatio moderata

21. Tempore relaxationis utantur moderate, ut neque quieti omnino maneant, neque nimia corporis exercitatione, vel valetudini noceant, vel modestiae leges infringant; quae alterum tangere, nec iocando vel gratulando, permittit.

Communicatio inter diversas sectiones

22. Inter alumnos diversarum communitatum, maxime vero inter utrumque Seminarium, nulla absque expressa Superioris licentia communicatio habeatur.

Retentio pecuniarum et emptio arbitraria non licet

23. Nulli scholasticorum liceat ullas apud se pecunias habere; si quas vero vel ipsi attulerint vel ab alio missas acceperint, eas Procurator domus ad eorum usus necessarios vel convenientes servabit. Sine Rectoris facultate nemo libros aut ullan rem emat.

Nihil obserandum

24. Nullus ita cubiculum suum claudat, quin aperiri extrinsecus possit, aut arcam seu quidquam aliud habeat obseratum sine Superioris facultate.

Cibus vel potus non introducendus

25. Nulli cibum potumve ullum, inscio Superiore, introducere domun licebit.

Visitationes, ubi et quando

26. Si quando ab externis in Seminario visitandi erunt, id extra locum designatum vel extra tempus relaxationis sine peculiari Superioris facultate non fiet.

Tabaci usus prohibetur

27. Tabaci usus, sive domi sive foris, omnibus omnino prohibetur.

Adlegationes ad R. P. Rect.

28. Si quid ad Patrem Rectorem deferre volent, non turmatim, neque communi adlegatione, sed singuli per se ipsos, debita cum modestia ac reverentia, proponent.

Obedientia in ratione studiorum

29. Iis facultatibus singuli operam dabunt eosque audient Praeceptores quos Superior designaverit. Praescriptam vero a Praefecto divisionem temporis rationemque studendi servent diligenter universi, nec aliis quam ab eo sibi permissis utantur libris, in quibus, si ad Seminarium pertineant, ipsi neque lineas ullas ducent, nec quidquam adscribent.

Diligentia in studio. Contiones

30. Omnes diligenter scholis, repetitionibus et disputationibus domesticis constituto tempore adsint, neque studiorum causa, contiones diebus assignatis in refectorio habere recusent; quas ut apte proferre possint, accurate praescribent memoriaeque mandabunt.

{Normas s.f. [hacia 1910] publicadas por Camilo María Abad S. J., El Seminario Pontificio de Comillas, Madrid 1928, Apéndice VI, págs. 301-306.}