La phi simboliza la filosofía de tradición helénica, la ñ la lengua española Proyecto Filosofía en español
Inocencio María Riesco Le-Grand

Tratado de Embriología Sagrada
Parte Segunda
/ Capítulo primero

Bula de Sixto V


Effraenatam perditissimorum hominum contra divinae legis praeceptum, de non occidendo, peccandi audaciam, atque licentiam, Sanctissimis legibus, variisque Constitutionibus saepius repressam animadvertentes; cogimur nos quoque in supremo justitiae throno a Domino constiti justissima ratione suadente, vetera jura partim innovando, partim ampliando, eorum etiam immunitatem pari pena proposita coercere, qui immaturos foetus intra materna viscera adhuc latentes crudelissime necesare non verentur. Quis enim non detestetur tam execrandum facinus, per quod nedum corporum, sed quod gravius est, etiam animarum certa jactura sequitur? quis non gravissimis suppliciis damnet illius impietatem, qui animam Dei imagine insignitam pro qua redimenda Christus Dominus noster pretiosum sanguinem fudit, aeternae capacem beatitudinis, et ad consortium Angelorum destinatam, a beata Dei visione exclusit, reparationem coelestium Sedium quantum in ipso fuit impedivit, Deo servitium suae creaturae ademit? Qui liberos prius vita privavit, quam illi a natura propriam lucem accipere, aut se materni custodia Corporis ab effroenata saevitia tegere potuerint? Quis non abhorreat libidinosam impiorum hominum crudelitatem, vel crudelem lividinem, quae eousque processit, ut etiam venena procuret ad conceptos faetus intra viscera extinguendos, et fundendos, etiam suam prolem prius interire, quam vivere, aut si jam vivebat, occidi, antequam nasci nefario scelere moliendo? Quis denique non damnet gravissimis suppliciis illorum scelera, qui vene-nis, potionibus, ac maleficiis mulieribus sterilitatem inducunt, aut ne concipiant, ne pariant maleficis medicamentis [214] impedunt? Maleficos, inquit Dominus ad Moysen, non patieris vivere: nimis enim impudenter contra Dei volumtatem se opponit, qui ut Sanctus Hieronimus ait, dum natura recipit semen, receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit, dum inter ventris angustias Dei manus semper operatur; Idemque corporis Creator, et animae est, impie despicit bonitatem figuli, id est Dei, qui hominem plasmavit, fecit, et voluit; Siquidem, ut Sanctus testatur Ambrosius, non mediocre munus est Dei dare liberos propagatores generis. Divinum donum est faecunditas parientis, eodemque tempere diro hoc flagitio privantur liberis parentes, qui generaverant; vita filii qui generati sunt, matres conjugii praemiis, terra quae ab his coleretur, mundus, qui ab iisdem cognosceretur, Ecclesia, quae devotae numero plebis aucta gauderet. Unde non inmerito sexta Synodo Constantinopolitana sancitum est, ut personae, quae dant abortiorem facientia medicamenta, et quae foetus necantia venena accipiunt, homicidiae poenis subjiciantur, sed et veteri Concilio Ilerdensi cautum est, ut qui conceptos ex adulterio foetus necare non puduerint, vel qui in ventris Matrum potionibus aliquibus colliserint, si postea poenitentes ad Eclesiae mansuetudinem recurrant, omni temporae vitae suae fletibus, et humilitati insistant; Si vero Clerici fuerint, Officium ministrandi eis recuperare non liceat, omnesque tam Ecclesiasticae, quam prophane leges gravibus poenis afficiunt eos, qui in utero Matris puerperium interimi, autne mulieris concipiant, sive ut conceptos foetus ejiciant nefarie machinantur.

§. 1. Nos igitur post repressam eorum temeritatem, qui Matrimonii jura violare, et quantum ipsis est vinculum indissolubile dissolvere praesumunt, quive turpioribus quibusdam incestis se inquinare non erubescunt, hoc quoque malum, quantum viribus nobisa Domino traditis [215] contendere possumos, nostris potissimun temporibus exterminare volentes: Omnes, et quoscumque tam viros, quam mulieres cujusqumque status, gradus, Ordinis, etiam Clericos saeculares, vel cujuscumque Ordinis, saeculares quavis dignitate, et praeminentia Ecclesiastica mundana fulgentes, qui de cetero per se aut interpositas personas abortus, seu foetus immaturi, tam animati, quam inanimati, formati, velinformis ejectionem procuraverit, percussionibus, venenis, medicamentis, potionibus, oneribus, laboribusque mulieri praegnanti impositis, ac illis etiam incognitis, vel maxime requisitis rationibus, ita ut re ipsa abortus inde secutus fuerit, ac etiam praegnantes ipsas mulieres, quae scienter praemissa fecerit, poenas tam divino, quam humano jure, ac tam per Canonicas sanctiones, et Apostolicas Constitutiones, quam civilia jura adversus veros homicidas, qui homicidium voluntarium actu, et re ipsa patraverint, propositas, et inflictas (quorum omnium tenores his nostris litteris, pro espressis, et ad verbum insertis habemus) eo ipso incurrere, hac nostra perpetuo valitura Constitutione statimus, et ordinamus, ipsasque poenas, leges, et Constitutiones ad casus praefatos extendimus.

§. 2. Eos vero, qui Clerici fuerint, omni privilegio Clericali, officiis, dignitatibus, et beneficiis Eclesiasticis, quae sic vacatura nostrae, et Sedi Apostolicae dispositioni perpetuo reservamus, ipso facto privamus et in futurum inhabiles ad ea suscipienda decernimus, adeo ut illi, qui hoc delictum commiserit, non secus, atque ii qui sua voluntate homicidium perpetraverit justa Concilii Trident. Decreta, etiamsi crimen id nec ordine judiciario probatum, nec alia ratione publicum sed ocultum fuerit, ad sacros Ordines promoveri, aut in susceptis Ordinibus ministrare nullo modo possint, nec illis aliqua Ecciesiastica beneficia, etiam si curam [216] non habeant animarum, conferri liceat, sed omni Ordine, ac Beneficio, et oficio perpetuo careant.

§. 3. Nec uon et illos, qui Clerici non fuerint, et talia perpetraverint, non solum poenas incurrere supra narratas sed etiam inhabiles ad Ordines, et alia praedicta decernimus, et declaramus.

§. 4. Volentes quod hi, qui foro Ecclesiastico subjecti, ut prefertur deliquisse comperti fuerint per Judicem Ecclesiasticum depositi, et degradati, Curiae et potestati saeculari tradantur, quae de eis iliud captet supplicium, quod contra laicos vere homicidas per divinas leges, ac Civilia jura est dispositum.

§. 5. Praeterea eisdem poenis teneri omnino statuimus eos, qui sterilitatis potiones, ac venena potionibus propinaverint, et quo minus faetum concipiant, impedimentum praestiterint, ac ea facienda, et exequenda curaverint, sive quocumque modo in his consuluerit, ac mulieres ipsae, quae eadem pocula sponte ac scienter sumpserit.

§. 6. Quo circa mandamus, universis, et singulis Judicibus Ordinariis et Delegatis, tam Ecclesiasticis, quam Saecularibus, quibus contra Criminum reos etiam quo ad causas hujusmodi, de jure, vet ratione delicti, aut personarum legitime competet jurisdictio, ita tamen ut inter eos praeventionis locus sit, ut in his delictis, quae ut plurimum in occulto perpetrantur, contraquoscumque, non solum per acusationem, et delationem, verum etiam per inquisitionem, ac simplicem denunciationem procedant, ac ad illa probanda testes, alias de jure inhabiles, eorundem tamen Judicum arbitrio, habita ratione personarum, causarum, et qualilatum illarum, ac circumstantiarum quarumcumque admittat, et in eos, qui culpabiles fuerint, pro ut per Nos sancitum est, demum animadvertant.

§. 7. Insuper ut immanissimi hujus delicti gravitati non [217] solum temporalibus, verum etiam spiritualibus poenis prospiciamus, ac provideamus, omnes, et singulus cujuscumque status, gradus, ordinis, et conditionis existentes, tam laicos, quam Clericos Saeculares, et cujuscumque Ordinis Regulares, nec non mulieres saeculares, et quemcumque Ordinem Professas; qui, vel quae, vel uti principales, vel ut sociae consciaeve ad tale facinus committendum, opem, consilium, favorem, potionem, vel alia cujuscumque generis medicamenta scienter dederint, ac etiam scribendo litteras privatas vel apochas, vel alias verbis, aut signis juverint, aut consuluerint, ultra supradictas poenas, ipso facto nunc prout ex tune excommunicamus, et pro excomunicatis declaramus.

§. 8. Decernentes, ac declarantes, quod per quaecumquc Jubilaea, et Indulgentias, per Nos, et Successores nostros, etiam anno Jubilaei, aut alio quovis tempore, etiam Cruciatae Sanctae Jubiaaei, vel quovis alio titulo concessas, et concedendas, nec non per quascumque litteras Apostolicas quibusvis Principibus, seu ad eorum instantiam per Nos, et Sucessores nostros pariter concesas, et concedendas, ac etiam vigore privilegiorum Mare magnum, vel alias quomodolibet nuncupatorum, quibusvis Congregationibus Regularium, aut episcopis vigore Concil. Trident., vel alias per Nos, et Praedecessores Nostros quomodocumque concessorum, vel in futurum concedendorum, ne personae sic ut prafertur delinquentes, et excomunicatae praeterquam in mortis periculo absolvi valeant, nec non iis Clericis, qui hujusmodi delicta perpetraverint etiam si eorum crimen ocultum fuerit, super irregularitate praemisserum ocasione contracta, nec per locorum Ordinarios nec per alios quavis auctoritate fungentes, quam per Nos, et Rom. Pontific. nostros Successores, et tunc nonnisi urgentissimis de causis dispensare [218] possit. Ac tam absolvendi, quam dispensandi facultatem hujusmodi etiam quo ad forum conscientiae in casibus superius expressis, Nobis, et Succesoribus Nostris dumtaxat reservamus.

§. 9. Statuentes sic in praemissis universis, et singulis per quoscumque Judices Ordinarios, et Delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores ac S. Romanae Ecclesiae Cardinales; sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, in quavis causa, et instantia judicari, el definiri debere, irritumque, et inane, quidquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§. 10. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, aut alliis legibus aliter forsan circa premissa disponentibus, aut in casibus praefatis distinguentibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

§. 11. Volumus autem, ut presentium litterarum exemplis etiam impresis, manu Notarii publici subscriptis, et sigilo persone in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis eadem fides in judicio, et extra adhiheatur, quae origininalibus litteris exhibitis adhiberetur, quod eaedem ad valvas Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, et in acie Campi Florae de more publicatae affixae, dimissis inibi earum exemplis post quindecim dierum spatium a die hujusce publicationis numerandorum, quemqumque afficiant, ac si unicuiqui forent intimatae cum non sit verisimile, quemquam ea posse ignorare, quae palam ac publice fuerit evulgata.

§. 12. Nulli ergo omnino hominun liceat hanc paginam nostrae Constitutionis, Statutorum, Ordinationis, extensionis Decretorum, et Si quis hoc attentare praesumpserit, ect.

Dat. Romae in Monte Quirinali Anno Incarnationis Dominicae 1583, 4 Kal, Novemb. Pont. nostri anno 3.


<<< Leyes civiles, y eclesiásticas sobre el aborto / Bula de Gregorio XIV >>>
Inocencio María Riesco Le-Grand, Tratado de Embriología Sagrada (1848)
Proyecto Filosofía en español ~ filosofia.org